1703-06-20 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
Importing text file |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 38: | Zeile 38: | ||
S. P. D. | S. P. D. | ||
Fragmenta Actorum quae mecum benevole communicare haud dedignatus fuisti, | Fragmenta Actorum quae mecum benevole communicare haud dedignatus fuisti, remitto, pro quibus me Tibi obstrictissimum professus gratias ago atque persolvo maximas nihilque magis in votis habens quam ut occasio Tanta Amicitiae et Patrocinii specimina utcunque demerendi mihi praebeatur. Amicitiam Tuam quod mihi humanissime ultro offerre volueris honori duco haud exiguo, quandoquidem omnes docti, Te Virum suscipiant literatissimum simul et experientissimum. Quantum ad Hallejanum Schediasma<ref>Im Manuskript steht "Shediasma".</ref> attinet, non sine maxima animi satisfactione omnia ipsius inventa circa Iridem cum meis examussim convenire deprehendi, quanquam ipsius Analysis a mea multum differat, ut jam taceam quod conversi Problematis inveniendi viz. observata latitudine Iridis rationem seu Legem Refractionis demonstrationem vel inquisitionem non apposuerit. In Catalogo circa finem Apr. 1703 Act. Lips. cum voluptate vidi Hugenii Opuscula posthuma jam edita esse cujus Cl. Volderus eorum Editor jam ante biennium cum Leidae agerem spem mihi fecit. Haec opuscula haud pauca curiosa continebunt. Sed ne taedio sim, hic filum abrumpo. Vale Vir Celebratissime meque porro Ama et fave. | ||
Dabam Basileae die 12 Calend. Iulii 1703. | Dabam Basileae die 12 Calend. Iulii 1703. |
Version vom 5. August 2015, 15:47 Uhr
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1703.06.20 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.187-188 |
Fussnote |
Clarissimo
Dn. Ioh. Iacobo Scheuchzero Med. Doct.
Experientissimo
Iacobus Hermannus S. S. M. C.
S. P. D.
Fragmenta Actorum quae mecum benevole communicare haud dedignatus fuisti, remitto, pro quibus me Tibi obstrictissimum professus gratias ago atque persolvo maximas nihilque magis in votis habens quam ut occasio Tanta Amicitiae et Patrocinii specimina utcunque demerendi mihi praebeatur. Amicitiam Tuam quod mihi humanissime ultro offerre volueris honori duco haud exiguo, quandoquidem omnes docti, Te Virum suscipiant literatissimum simul et experientissimum. Quantum ad Hallejanum Schediasma[1] attinet, non sine maxima animi satisfactione omnia ipsius inventa circa Iridem cum meis examussim convenire deprehendi, quanquam ipsius Analysis a mea multum differat, ut jam taceam quod conversi Problematis inveniendi viz. observata latitudine Iridis rationem seu Legem Refractionis demonstrationem vel inquisitionem non apposuerit. In Catalogo circa finem Apr. 1703 Act. Lips. cum voluptate vidi Hugenii Opuscula posthuma jam edita esse cujus Cl. Volderus eorum Editor jam ante biennium cum Leidae agerem spem mihi fecit. Haec opuscula haud pauca curiosa continebunt. Sed ne taedio sim, hic filum abrumpo. Vale Vir Celebratissime meque porro Ama et fave.
Dabam Basileae die 12 Calend. Iulii 1703.
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "Shediasma".
Zurück zur gesamten Korrespondenz