1703-06-05 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 38: | Zeile 38: | ||
M. Jacobus Hermannus S. S. M. C. | M. Jacobus Hermannus S. S. M. C. | ||
Pro Benevolentia erga me Tua, Vir Celeberrime, quam humanissima transmissione Mensis Novembris ex Actis Lipsiensibus Anni proxime elapsi | Pro Benevolentia erga me Tua, Vir Celeberrime, quam humanissima transmissione Mensis Novembris ex Actis Lipsiensibus Anni proxime elapsi nuperrime mihi testatam voluisti nihil tale merenti, summas ago gratias jam dudum Tibi debitas, quasque hucusque, ne incomptis meis litteris amoena Tua Studia aliaque graviora negotia interpellarem, aliter quam per Rever. nostrum V. Paravicinum exsolvere nolui. Ab Amico autem paucos ante dies certior factus Mensem Aprilis 1703 nonnihil ad Geometriam pertinens continere; non potui illico meo flagranti desiderio non obtemperare quin sollicite quidnam id esset sciscitarer et a quonam proficisceretur Auctore. Quandoquidem vero neque ab Amico rerum Mathematicarum notitia destituto id rescire, neque a quoquam dictum Mensem hic mutuari potuerim, in animum induxi Te, Vir celeberrime, qua par est modestia rogare, ut, si forsan non vacet ipsum Mensem Aprilis 1703 pro octiduo curiositati meae satisfaciendi gratia mihi concredere proximo Tabellarii reditu summa cum gratiarum actione incorrupte iterum reddituro, contenta saltem ejus et Auctorem vel verbulo mihi significare benevole digneris, cui Beneficio maximo magnus accedet cumulus si hunc Mensem Apr. 1703 ejusve contenta prout occasio et commoditas tulerint, Sectione aliqua Tomi Tertii Supplementorum ad Acta Lipsiens. stipare placuerit, ubi Cl. Edmundi Halleji de Iride elegantissimum schediasma extat quodque ni fallor est in nona Sect. Suppl. Hanc [[File:file_icon_keinbild.gif|link=http://www.e-manuscripta.ch/zuz/content/pageview/1009395]] gratiam, hoc Beneficium a Viro Clarissimo etiam atque etiam exopto, quod occasione quavis oblata maximo cum gaudio, cura et gratitudine demereri studebo. Dictum Halleji specimen ideo tantopere videre gestio, ut, quae circa idem subjectum ''Iridem'' puta, Eruditis non omnino displicitura ab aliquo tempore meditatus sum, utrum cum Halleanis inventis et quousque conveniant? examinare possim. Generaliter inveni quaecunque esse possit refractionis hypothesis expressionem accuratam semidiametri ''Iridis primariae'' vel sinum anguli <math>ONP</math> (in Fig. § 10 Cap. 8 Meteor. Cart.),<ref>Dieses Komma wurde ergänzt.</ref> nam ponendo <math>m</math> ad <math>n</math> esse rationem sinus anguli incidentis ad sinum anguli refracti pro sinu anguli incidentis (cujus mensura est arcus <math>AF</math>, in eadem Cartesii Figura) facti ab illo radio solari qui post duplicem refractionem et unam reflexionem angulum <math>ONP</math> constituit determinantem colorem rubrum in primaria Iride, inveni <math>a\sqrt{\frac{4}{3}-\frac{mm}{3nn}}</math>, existente <math>a</math> radio seu Sinu Toto, ex qua formula ipse angulus quaesitus <math>ONP</math> facile assignatur. In secundaria Iride sinus anguli incidentis determinantis semilatitudinem Iridis invenitur esse, retentis iisdem symbolis, <math>a\sqrt{\frac{9}{8}-\frac{mm}{8nn}}</math>. Quod si vero angulus <math>ONP</math> vel semidiameter Iridis primariae ex observatione detur et refractionis lex exinde sit determinanda, Problema non parum difficilius priore deprehendetur, quodque praeter Cl. Hallejum nemo adhuc solvere aggressus est. Inveni problema esse solidum, nam existente <math>x</math> tangente anguli incidentis respondentis angulo Iridis et <math>b</math> tangente semissis anguli Iridis <math>ONP</math> qui per hyp. datus est. Erit <math>x^{3}-3bxx-4aab=0</math>: Et <math>m.n::2\sqrt{}\,\overline{x-2b}.\sqrt{}\,\overline{x-b}</math>. Substituendo ex aequatione hac Cubica radicem ipsius <math>x</math> in hac proportione, ratio <math>m</math> ad <math>n</math> quae mensura est refractionis pure cognita erit; inveni quod si ponatur <math>b</math> esse tangentem anguli 21° hoc est angulum Iridis esse 42 graduum qualis experientia deprehenditur esse, rationem <math>m</math> ad <math>n</math> esse ut 4 ad 3, quod sane observatis plane conforme est ceu id testantur Nobiliss. Hugenius in suo Tractatu de Lumine p. m. 33 et Hartsoeker dans son Essai de Dioptrique pag. 19 aliique quam plurimi. Ignosces mihi Tua et nunc bonitate ac patientia abutenti, rogo obsecro; Vale Vir Celeberrime mihique favere perge. | ||
Basileae ipsis Nonis Iunii M.D.CC.III. | Basileae ipsis Nonis Iunii M.D.CC.III. | ||
Zeile 44: | Zeile 44: | ||
[[File:file_icon_keinbild.gif|link=]] Vir pl[urimum]<ref>Textverlust durch abgerissenes Siegel.</ref> reverende, Fautor colendissime | [[File:file_icon_keinbild.gif|link=]] Vir pl[urimum]<ref>Textverlust durch abgerissenes Siegel.</ref> reverende, Fautor colendissime | ||
En Tibi paucas animadversiones in aliquem Medicinae Mentis locum, | En Tibi paucas animadversiones in aliquem Medicinae Mentis locum, ubi ἀβλεψίαν a Cl. ejus Auctore commissam corrigere studeo, quas si Cl. Scheuchzero mittere non detrectabis, maximopere me Tibi devincies. Cogitabam equidem Celeberr. Thomasium in suis Metaphysicis refutare sed nondum satis otii habui ad cogitationes meas chartae committendum. Excusa me quaeso apud Celeberr. Dn. D. Scheuchzerum, quod ei non ipsemet tenue meum schediasma mittam. Maxima cum voluptate videbo et legam ejus Itinerarium. Vale Vir Clarissime me amore perge T. perpetuum Cultorem Hermannum. | ||
<!-- End Transkription --> | <!-- End Transkription --> | ||
Version vom 5. August 2015, 15:02 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1703.06.05 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.189-190 |
Fussnote | p.191 ein PS auf kleinerem Extrazettel (10 x 16 cm) mit abgerissenem Siegel |
Celeberrimo
Dn. Joh. Jacobo Scheuchzero, Med. Doct.
Fautori suo honoratissimo
S. p. d.
M. Jacobus Hermannus S. S. M. C.
Pro Benevolentia erga me Tua, Vir Celeberrime, quam humanissima transmissione Mensis Novembris ex Actis Lipsiensibus Anni proxime elapsi nuperrime mihi testatam voluisti nihil tale merenti, summas ago gratias jam dudum Tibi debitas, quasque hucusque, ne incomptis meis litteris amoena Tua Studia aliaque graviora negotia interpellarem, aliter quam per Rever. nostrum V. Paravicinum exsolvere nolui. Ab Amico autem paucos ante dies certior factus Mensem Aprilis 1703 nonnihil ad Geometriam pertinens continere; non potui illico meo flagranti desiderio non obtemperare quin sollicite quidnam id esset sciscitarer et a quonam proficisceretur Auctore. Quandoquidem vero neque ab Amico rerum Mathematicarum notitia destituto id rescire, neque a quoquam dictum Mensem hic mutuari potuerim, in animum induxi Te, Vir celeberrime, qua par est modestia rogare, ut, si forsan non vacet ipsum Mensem Aprilis 1703 pro octiduo curiositati meae satisfaciendi gratia mihi concredere proximo Tabellarii reditu summa cum gratiarum actione incorrupte iterum reddituro, contenta saltem ejus et Auctorem vel verbulo mihi significare benevole digneris, cui Beneficio maximo magnus accedet cumulus si hunc Mensem Apr. 1703 ejusve contenta prout occasio et commoditas tulerint, Sectione aliqua Tomi Tertii Supplementorum ad Acta Lipsiens. stipare placuerit, ubi Cl. Edmundi Halleji de Iride elegantissimum schediasma extat quodque ni fallor est in nona Sect. Suppl. Hanc gratiam, hoc Beneficium a Viro Clarissimo etiam atque etiam exopto, quod occasione quavis oblata maximo cum gaudio, cura et gratitudine demereri studebo. Dictum Halleji specimen ideo tantopere videre gestio, ut, quae circa idem subjectum Iridem puta, Eruditis non omnino displicitura ab aliquo tempore meditatus sum, utrum cum Halleanis inventis et quousque conveniant? examinare possim. Generaliter inveni quaecunque esse possit refractionis hypothesis expressionem accuratam semidiametri Iridis primariae vel sinum anguli (in Fig. § 10 Cap. 8 Meteor. Cart.),[1] nam ponendo ad esse rationem sinus anguli incidentis ad sinum anguli refracti pro sinu anguli incidentis (cujus mensura est arcus , in eadem Cartesii Figura) facti ab illo radio solari qui post duplicem refractionem et unam reflexionem angulum constituit determinantem colorem rubrum in primaria Iride, inveni , existente radio seu Sinu Toto, ex qua formula ipse angulus quaesitus facile assignatur. In secundaria Iride sinus anguli incidentis determinantis semilatitudinem Iridis invenitur esse, retentis iisdem symbolis, . Quod si vero angulus vel semidiameter Iridis primariae ex observatione detur et refractionis lex exinde sit determinanda, Problema non parum difficilius priore deprehendetur, quodque praeter Cl. Hallejum nemo adhuc solvere aggressus est. Inveni problema esse solidum, nam existente tangente anguli incidentis respondentis angulo Iridis et tangente semissis anguli Iridis qui per hyp. datus est. Erit : Et . Substituendo ex aequatione hac Cubica radicem ipsius in hac proportione, ratio ad quae mensura est refractionis pure cognita erit; inveni quod si ponatur esse tangentem anguli 21° hoc est angulum Iridis esse 42 graduum qualis experientia deprehenditur esse, rationem ad esse ut 4 ad 3, quod sane observatis plane conforme est ceu id testantur Nobiliss. Hugenius in suo Tractatu de Lumine p. m. 33 et Hartsoeker dans son Essai de Dioptrique pag. 19 aliique quam plurimi. Ignosces mihi Tua et nunc bonitate ac patientia abutenti, rogo obsecro; Vale Vir Celeberrime mihique favere perge.
Basileae ipsis Nonis Iunii M.D.CC.III.
Vir pl[urimum][2] reverende, Fautor colendissime
En Tibi paucas animadversiones in aliquem Medicinae Mentis locum, ubi ἀβλεψίαν a Cl. ejus Auctore commissam corrigere studeo, quas si Cl. Scheuchzero mittere non detrectabis, maximopere me Tibi devincies. Cogitabam equidem Celeberr. Thomasium in suis Metaphysicis refutare sed nondum satis otii habui ad cogitationes meas chartae committendum. Excusa me quaeso apud Celeberr. Dn. D. Scheuchzerum, quod ei non ipsemet tenue meum schediasma mittam. Maxima cum voluptate videbo et legam ejus Itinerarium. Vale Vir Clarissime me amore perge T. perpetuum Cultorem Hermannum.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz