1722-09-30 Bernoulli Johann I-Wolff Christian: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
(Importing text file)
(kein Unterschied)

Version vom 15. Juli 2010, 12:10 Uhr


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  
Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1722.09.30
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.15
Fussnote Beigebunden ist ein Zettel mit einer Notiz von der Hand Johann I Bernoullis: "Tab. II. m. Jul. 1724 Tab. III. Tab. II. Tom. 8. Sect. 9. Suppl. Tab. III. T. 8. Sect. 11. Suppl."



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Christiano Wolffio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Tribus a Te una acceptis Epistolis debeo responsionem, quam nunc do tumultuarie nullo rerum ordine observato; Ante omnia gratias refero pro opusculis Tuis Germanicis[1] hoc et praecedenti anno in lucem emissis, quibus me denuo tanquam amicitiae vinculis obstringere voluisti; Ex eorum lectione multam percipio voluntatem et nunquam non doctior evado; Inveni in 2do Tomo Tuorum tentaminum physicorum[2] mentionem factam honorificam phosphori mei mercurialis[3], qua de re pariter me Tibi obstrictum profiteor, eoque magis quod non tantum mentem meam dilucide satis explicare sed et inventum mihi ex asse vindicare et asserere voluisti adversus Haucksbejum, Gravesandum, Polynierium etc., quae quasi sua dederunt, quae ex me didicerunt. Unicum observavi, in quo mentem meam non recte assecutus videris, nimirum in Dissert. de Mercurio lucente File icon.gif in vacuo[4] p. 7 in recensione phaenomeni sexti agitur de hiatu in columna mercuriali divulsa, in quo coruscationes apparent, quae in ascensibus partem hiatus superiorem, in descensibus partem inferiorem comitantur; Tu vero Vir Amplissime in sensu contrario sumsisti hoc phaenomenon, quando dicis pag. 548: "wan in engen röhren ein bläselein zwischen dem quecksilber bleibet und die gantze röhre nach der breite einnimmet, so siehet man an der undern fläche der blasen liecht, indem sie mit dem quecksilber sich hinauf beweget; hingegen an der obern fläche, indem sie mit dem quecksilber herunterfället". Sed error facile emendabitur modo moneatur transponendas esse voces "untern" et "obern". Ego quoque Tecum optarem, ut aliquando ab arroganti ausu desisterent Angli et nos irritare desinerent; possemus utique tempus collocare utilius in amplificanda scientia, quam controvertendo cum malevolis nostris adversariis; sed quod optamus, sperare non licet, eam enim illi indolem habent, ut alterutrum oporteat aut se illis totum subjicere, aut bellum perpetuum habere; si Te prius gravissimis injuriis affecerint et Tu postea nihil aliud feceris, quam illas injurias repellere, File icon.gif audebunt Te accusare enormis facinoris; exemplum in me habes, nosti enim quam atrocem invectivam in me scripserit Taylorus, praeter omnem a me ipsi datam offensam, nunc vero impudens satis est, ut querelas moveat apud Cl. Menkenium quod Defensio mei[5] a Cl. Bulfingero ad Te missa in Actis prodierit, scilicet autumat ejusmodi genus hominum, sibi licere impune calumniari nostrum vero esse ad calumnias obmutescere; miror interim vehementer Cl. Menkenium ridiculis istis querelis auscultantem tantumque illis tribuentem, ut mihi scribere sustineat, aequitatem postulare ut si quid Taylorus responsi loco ad se mittat quin illud Actis pariter inseratur denegare non possit, quo simul haud obscure intellectum mihi dedit, se imposterum non libenter concedere, ut talia nostra scripta ad depellendas contumelias in Actis suis locum inveniant, quasi non essemus pars laesa, imo quasi nosmet ipsi essemus primi aggressores, ita ergo arrogantes Angli soli in palaestra comparebunt audebuntque nobis, quicquid libuerit, affricare, proterve insultare et tandem, ut dudum facere gestierunt de Gente nostra File icon.gif triumphare, nobis interim ad profundum silentium redactis, hoc si placuerit Menkenio per me licebit, ut non tantum Transactiones Londinenses, sed et Acta Lipsiensia resonent cantentque Anglorum triumphos de Germanis reportatos; quod attinet ad me, qui sum incola Helvetiae, quae extremum Germaniae angulum constituit,[6] facile me tutum praestabo ne in devictorum numero comprehendar, si vel 3bus verbis publicum docuero, quam ob rationem Anglos posthac ad insaniam usque debacchari et sibi plaudere sivero; silentium sane meum nihil inde nocebit existimationi meae, quae me silente quoque per facta loquitur, quorum veritas ringente invidia nunquam destruetur. Crusius noster jam paraverat responsionem ad Keilii invectivam,[7] cum nuncium acciperemus de hujus hominis morte,[8] quamobrem ejus impressionem prohibui, ne cani mortuo insultare diceremur; Caeterum Tecum ego judico Keillianum libellum indignum qui legatur, certe eo usque rusticitatis procedit, ut non possit non omnium moratiorum hominum indignationem et execrationem excitare, non enim ab infernalibus furiis aliquid simile in hoc scribendi genere procedi potuisset. Sed sinamus Auctorem facti sui poenitere, modo locus esset et tempus poenitentiae suae fructum percipiendi. Rectissime mones hominem illum inique File icon.gif conquestum esse de Actorum collectoribus, quod indicibus inserant, quicquid in contextu Actorum continetur; dixit quidem sed male probavit, auctari quandoque in indicibus sensum eorum, quae in ipso contextu habeantur. Si quid forte hujusmodi reperitur, id incuriae potius adscriberem, quam deliberato studio, sic ex. gr. quod habetur in indice ad annum 1721 sub nomine "Jacobi Keillii", ubi dicitur "Germanorum inimicus" p. 206 "quali sit analysta"! p. 227 "notatus" p. 216 intelligendum est non de Jacobo Keillio, sed de ejus Fratre "Johanne"; ne igitur ulterius conquerendi ansam habeant Angli, moneri posset, id per errorem irrepsisse.

E re esset haud dubie quod suades, ut Anglis tandem ostendatur, methodum quadraturarum Newtoni in illo tractatu, qui legitur in commercio epistolico,[9] nondum esse calculum differentialem et integralem, cum nullus adhuc ibi sit earacter commodus nec Algorithmus infinitesimalis; id a me jam passim ostensum est, praesertim in illa Epistola 7. Jun. 1713[10] si unquam illam scripsi, quod non recordor, prout extat in scheda volante[11] 29 Jul. 1713 a Leibnitio divulgata; constat certe Newtonum integrasse ab initio suas fluxiones ope suarum serierum, quae methodus toto caelo differt ab Algorithmo nobis usitato, ad cujus imitationem suas demum punctuationes introduxerunt, quae prima vice in 3tio volumine operum Wallisii[12] comparuerunt, diu postquam File icon.gif calculi differentialis et integralis percrebuissent; cum ante aliquod tempus legerem collectionem litterarum Newtonianarum et Leibnitianarum a Des Maiseaux editam,[13] inter legendum plura notavi, quae in chartam conjeci, quibus os obturari posset Anglis, illud prae reliquis notatu dignum observavi, quod ex ipsius Newtoni assertis evinci possit, Leibnitium cum ipso communicasse calculum differentialem antequam a Newtono scriptae essent binae illae epistolae 13. Jun. 1676 et 24. octobr. 1676 datae, ex quibus imprimis volunt Angli Leibnitium hausisse calculum suum. Si quis esset qui vellet haec fusius deducere et justam parare responsionis formam[14] Commercio Epistolico[15] opponendam, possem notata mea et fortassis alia adhuc documenta suppeditare; Ego vero ab hoc opere immunis esse deberem, qui jam plus satis Anglorum bilem commovi et cum illis contentionis serram reciprocavi, aetas mea ingravescens atque aliorum negotiorum multitudo suadent tranquillitatem. Interim si aliquando per otium licuerit, non detrectabo manuscripta mea cum Hospitalio communicata typis mandare[16] una cum litteris tum ad ipsum atque Leibnitium, tum ad alios conscriptis, sed quia non semper litterarum mearum apographa retinui optarem ut defunctorum haeredes mihi remitterent meas litteras, ex quibus quod optimum est, colligere liceret; File icon.gif Annon forsan Tuo interventu obtinere possem eas, quas ad Leibnitium exaravi? quas vero scripsi ad Hospitalium, dubito num ejus Haeredes vellent extradere, ob eam potissimum rationem, quia ex illis nimis aperte elucesceret, quid a me edoctus fuerit Hospitalius. Ex commercio Montmortiano[17] nihil mihi deest, asservo enim in scriniis meis omnes utrinque commutatas litteras, tam quas ad me dedit quam apographa mearum ad ipsum scriptarum; de hoc viro idem fere quod Tu sentio, fuit utique nonnihil assentator sed Anglis magis quam Germanis addictus, judicante ita ipso quoque Fontenellio in Historia vitae Montmortii,[18] quae prodiit in noviss. Tom. comment. Acad. Reg. Paris. in suscitandis et alendis rixis inter mathematicos habuit suum delectamentum, quod non tantum a Varignonio pacis studiosissimo confirmatum mihi fuit sed proprio meo exemplo comprobatum habui, utpote quo factum ut eo incitante Taylorus me invaserit et ego me defenderim; sed ejus fuit indolis ut crediderit hunc agendi modum, non turpem sed laudabilem potius esse, ideo quod litigationes inventis novis quandoque ansam praebeant. Interim si benigne judicandum est potest esse, ut omnia quae ad Taylorum scripsit et a Keillio afferuntur mihi minus favorabilia non animo calumniandi scripserit, cum enim ea respiciant res facti, de quibus nondum satis erat informatus postea mutavit sententiam cum a me sibi oblata vidisset argumenta authentica, ita ut careant injuria quamvis non temeritate, File icon.gif quae de me ex praecipitantia pronunciavit et deinceps sponte revocavit,[19] sicuti demonstratum est in mei Defensione; fateor autem aliquid dandum esse adulationi et propensioni, qua nimium ferebatur in Anglos.

Gratias ago Vir Ampl. pro exscriptione ex Transactionibus A. 1714[20]et transmissione schediasmatis Tayloriani de Theoria centri oscillationis[21]; contuli illud cum altero quod extat in libro de Methodo incrementorum;[22] observavi revera utrumque eodem niti fundamento, sed statim mihi apparuit, Taylorum illud primo hausisse ex iis, quae monui in Actis 1713, p. 88, § 23[23] ubi disertis verbis dixi, fundamentum genuinum et unicum determinationis centri oscillationis in pendulis compositis consistere in consideratione effectus corporum diversa gravitatis specie deorsum tendentium atque eorundem in se mutuo agentium efficaciae; ex quibus haud magna sagacitate opus fuit concludere, pendulum compositum considerari posse, tamquam pendula plura simplicia simul oscillantia ab actione diversarum gravitatum, quae sint proportionales longitudinibus singulorum simplicium, per ea quae demonstravi ibid. Cor. 1, Theor. 3, p. 79[24] unde oppido fluit omnia illa simplicia, hoc est, ipsum compositum reduci posse ad aliud simplex illis isochronum. Taylorus hoc perspiciens, formavit inde propositiones suas in Transactionibus exhibitas: File icon.gif sed cum editam postea in Act. 1714 ipsam meam demonstrationem de centro oscillationis[25] vidisset, animadvertit suas propositiones non satis exprimere ideam novae hujus theoriae, ideoque conatus est easdem in melius reformare, hinc anno sequenti altera solutio prodiit in methodo incrementorum, quam, ne plagium esset manifestum, consueta sua obscuritate involvit, tametsi per mediam obscuritatem pelluceant vestigia furti.

Rogo ut Cl. Thummigio, cujus dissertationes[26] fuerunt mihi acceptissimae, meo nomine gratias agas; ejus responsionem[27] ad ultimum scriptum Clarkii contra Leibnitium nondum vidi, talia ad nos aut nunquam aut sero perveniunt. Ne putes Vir Ampl. absurdam et affectatam scribendi rationem Michelotti mihi valde placuisse;[28] primus ego fui, qui ejus elogia inepta abhorrui, et quis quaeso sanae mentis non respueret hujusmodi inficetias; Liber ejus talis est, ut ex eo nisi titulum legeris vix cognoscere possis de qua re praecipue agere velit; est multarum rerum male digestarum farrago vel potius chaos; fateor me plurima File icon.gif ipsi suppeditasse, quae etiam verbotenus suo libro inseruit, nec difficile est discernere ex sola styli diversitate, quod suis et quod alienis dedit verbis: quod si vero in Anglia, ut vereris, malevoli ansam arripiant criminandi, Michelottum me suasore scripsisse, id ipsis negabo et pernegabo; largiar vero libenter contendere volentibus Auctorem argumentis a me communicatis passim usum fuisse, at non concedam, eo me animo id fecisse, ut inde librum conficeret, tot praesertim ineptiis refertum; si ridere voluerint insulsam elogiorum pompam, et ego ridebo, eoque magis quod non mihi tantum sed aliis sed Anglis quoque hoc thus fragrans accendit. Caeterum Auctor est Vir bonus, sed nec Physicus nec Geometra excellens; agit nunc Parisiis in comitatu Legatorum Venetorum, mox inde reversurus atque me ut scribit in transitu per nostram urbem salutaturus.[29]

De Hartsoekeri Keilliana urbanitate, qua me excipit, jam ex diversis locis audivi, ipsum vero ejus librum nondum vidi; hujus hominis fastuosa rusticitas me non valde File icon.gif sollicitum habet, quandoquidem non multo mitius tractare solet viros omni laude majores et neminem novi quantumvis bene meritum de quo bene locutus fuerit; sane hujusmodi hominibus ut Hartsoekerus est, displicere laudari est, patiar ut imperitus et prorsus ἁγεομéτρητος jubeat me tanquam studiis physicis imparem in pulvere geometrico versari; qui hospes est in Geometria plane rudis illiusne est judicare, quis aptus sit ad studia physica? Negat, ut intelligo a Cl. Bulffingero,[30] se dedisse ridiculam et puerilem illam explicationem de generatione iridis secundariae, quae in diss. de Merc. luc. in vac.[31] ei ascribitur, sed nuper inquisivi locum et inveni illum in ejus libro, cui titulus, Eclaircissemens sur les conjectures physiques et nominatim in Eclaircissement sur l'article 2 du onzieme discours du liv. 2, p. 144 et 145 ubi irides secundarias oriri ex diversa refrangibilitate guttarum aquearum magis minusve frigidarum, diserte affirmat.[32] File icon.gif Interim videbimus Crusius et ego, quid faciendum sit, ubi ad nos venerit libellus Hartsoekerianus sub titulo Recherches de plusieurs etc.[33], si responsionem mereatur, dabimus; sin minus, remittemus hominem ad frugem meliorem atque ut deposito fastu resipiscat suadebimus.

Data, quaeso, occasione meis verbis salutem impertias Cel. Hermanno, quem spero valere, sed miror ad postremas meas litteras jam ante aliquot annos ad ipsum datas non respondere;[34] num a me animum alienaverit nescio; hoc saltem scio, me nullam justam succensendi causam dedisse; Quod superest, vale.

Dab. Basil. a. d. 30 7.bris 1722.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Allerhand nützliche Versuche, dadurch zu genauer Erkäntnis der Natur und Kunst der Weg gebähnet wird Verfasser/Urheber denen Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet von Christian Wolff, Th. 1 und 2, Halle (Renger) 1721-22. Die beiden Bände waren Johann I Bernoulli 1721 10 13 bzw. 1722 05 02 von Wolff zugesandt worden.
  2. Wolff, Christian, Allerhand nützliche Versuche, Bd. 2
  3. Bernoulli, Johann I Op. 112 {mit Wilhelm Bernhard Nebel}, Dissertatio Physica De Mercurio lucente in vacuo Quam Annuente aeterno luminum Patre Permissu Sapientiss. Philos. Ord. in Univ. Basil. Sub praesidio Viri Excellentissimi, Celeberrimi Joh. Bernoulli, Ph. & Med.D. Math. P.P. Trium Societatum Scient. Gall. Angl. & Boruss. Socii, Patroni & Praeceptoris sui omni observantiae cultu prosequendi, Publico Eruditorum Examini submittit ad d. 24. Mart. MDCCXIX. Wilhelm. Bernhard. Nebel, Hasso-Marpurg. M.C. Auctor. In Auditorio Collegii inferioris, Basileae, Typis Friderici Lüdij, Acad. Typogr.
  4. [Text folgt]
  5. Bernoulli, Johann I Op. 120 {Johann Jacob Burckhardt}, M. Johannis Burchardi, Basileensis, Epistola ad Virum Clarissimum Broock Taylor, J. U. D. & R. S. B. Soc.: AE Maji 1721, pp. 195-228
  6. Begriff der Nation
  7. evt. Keill, John, Lettre de Monsieur Jean Keyll [...] à Monsieur Jean Bernoulli: Journal literaire, tome 10, Den Haag (1719), pp. 261-287
  8. Keill starb am 1. September 1721 in Oxford (gest. Aug. 29 (Th)).
  9. evtl. Commercium epistolicum D. Johannis Collins, et aliorum De analysi promota, jussu Societatis regiae in lucem editum. Londini. Typis Pearsonianis, 1712
  10. Johann I Bernoulli bestätigt in seinem Brief von 1713 06 07 an Leibniz die Auffassung, die Differentialrechnung sei vor der Fluxionenrechnung erfunden worden. Leibniz hat einen Auszug aus diesem Brief in seinen Brief von 1713 06 29 aufgenommen, der in den Deutschen AE von 1713 erschienen ist. Gleichzeitig liess er einen Separatdruck unter dem Titel "Epistola qua probatur Analyticam Artem primum a L.... fuisse editam et post complures demum annos a N.... Calculum Fluxionum fuisse productum" erscheinen, den er durch seine Freunde, u.a. Wolff und Johann Bernoulli, verteilen liess. Statt Johann Bernoulli als Verfasser des Auszugs zu nennen, schreibt er lediglich, der Text stamme "ex eminente mathematico".
  11. [Leibniz, Gottfried Wilhelm], Epistola qua probatur Analyticam Artem primum a L... fuisse editam et post complures abbos a N... Calculum Fluxionum fuisse productum. Separatdruck des Briefes von Leibniz von 1713 06 29, publiziert in; Deutsche Acta Eruditorum, Leipzig 1713, pp. 950-954
  12. Wallis, John, Opera mathematica, Oxford 1699, t. III, p. 683
  13. [Text folgt]
  14. [Text folgt]
  15. Commercium epistolicum D. Johannis Collins, et aliorum De analysi promota, jussu Societatis regiae in lucem editum. Londini. Typis Pearsonianis, 1712
  16. Seinen Briefwechsel mit Leibniz konnte Johann Bernoulli noch zu Lebzeiten herausgeben. Seine Lectiones de calculo integralium erschienen in Johann Bernoulli, Opera, t. III, Die anderen hier genannten Briefwechsel und insbesondere die an L'Hôpital übergebenen Manuskripte der Lectiones de calculo differentiali blieben bis ins 20. Jahrhundert ungedruckt. Der Briefwechsel mit l'Hôpital ist ediert in Joh. I B. Briefe 1. Johann Bernoullis Vorlesungen für L'Hôpital wurden 1924 in deutscher Übersetzung von Paul Schafheitlin als Band 211 von Ostwalds Klassikern herausgegeben.
  17. UB Basel, L I a 665
  18. Eloge de M. de Montmort: Mem. Paris, 1721 (1719), pp. 83-93. Zum Streit zwischen Bernoulli und Taylor siehe pp. 90-91
  19. Vgl. die Briefe Montmorts an Bernoulli aus den Jahren 1718 und 1719
  20. [Text folgt]
  21. [Text folgt]
  22. [Text folgt]
  23. Bernoulli, Johann I Op. XC, De Motu Corporum gravium, Pendulorum, & Projectilium in mediis non resistentibus & resistentibus supposita Gravitate uniformi & non uniformi atque ad quodvis punctum datum tendente, et de variis aliis huc spectantibus, Demonstrationes Geometricae. Continuatio Demonstrationum, quarum initium Mensi superiori pag. 77 seqv. insertum est: AE Februarii 1713, pp. 77-95; AE Martii 1713, pp. 115-132
  24. Bernoulli, Joh. I, op. cit. AE Februarii 1713, p. 79, cor. 1, Theor. 3
  25. Bernoulli, Johann Op. XCVI, Meditatio de natura Centri Oscillationis, ejusque in Pendulis compositis, tam quae in Liquoribus quam quae in Vacuo agitantur, determinandi Regula, novo & certiori quam hactenus fundamento suffulta: AE Junii 1714, pp. 257-272
  26. Thümmig, Ludwig Philipp, Experimentum singulare de arboribus ex folio educatis ad rationes physicas revocatum praeside Ludovico Philippo Thümmigio, respondente Johanne Mayero ... publicae disquisitioni sistitur , Halae, 1721
  27. Thümmig, Ludwig Philipp, Antwort für den Herrn Baron von Leibnitz auf die fünffte englische Schrifft Herrn d. Clarckens, 1720
  28. Petri Antonii Michelotti Animadversiones X. ad ea, quae Cl. Vir. Jacobus Keill protulit in Tentamine V. quod est de Motu Musculari. Venetiis: Pinelli, 1721
  29. Antonio Michelotti an Johann Bernoulli von 1722 06 29 und 1722 09 02
  30. Georg Bernhard Bilfinger an Johann Bernoulli von 1722 05 29 (nochmals überprüfen)
  31. Nebel, Wilhelm Bernhard, Dissertatio physica de mercurio lucente in vacuo, Basileae 1719, cap. XII, pp. 56-61
  32. Nebel wirft in der unter Johann Bernoullis Leitung verfasseten Dissertatio physica de mercurio lucente Hartsoeker eine unwissenschaftliche Aussage in seiner Abhandlung ... vor, die Stelle wird aber nicht nachgewiesen. Hartsoeker bestreitet in seinen Recueil diese Aussage, vertritt hier aber eine neue wissenschaftliche Auffassung. Johann weist nun in seinem Brief an Wolff die Stellen nach, auf die er in der Dissertatio physica Bezug genommen hatte.
  33. Hartsoeker, Nicolaus, Recueil de plusieurs pièces de physique, où l'on fait principalement voir l'invalidité du système de Newton; et où se trouve entre autres, une dissertation sur la peste et sur les moyens de s'en garantir, Utrecht, 1722
  34. Der letzte Brief von Joh. I B. an Hermann ist von 1720 09 01. Hermann schreibt erst wieder 1723 11 22 an Joh. I B.


Zurück zur gesamten Korrespondenz