1725-01-04 Wolff Christian-Bernoulli Johann I: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
(Importing text file) |
||
Zeile 36: | Zeile 36: | ||
Christianus Wolfius. | Christianus Wolfius. | ||
Ex litteris Tuis, Vir celeberrime, intellexi dissidia quaedam inter Te atque Cel. Hermannum intercedere: id quod maxime displicet, hoc praesertim tempore, quo exteri in Germanorum merita iniquiores ex dissidiis intestinis voluptatem capiunt. Ego librorum meorum et instrumentorum supellectile adhuc destituor, cum certae subsint causae, cur eam huc transferri nondum consultum duxerim. Tuam igitur demonstrationem, quam in dubium vocat Hermannus, nondum expendere licuit: | Ex litteris Tuis,<ref>Brief Johann Bernoullis an Wolff von [[1724-11-18_Bernoulli_Johann_I-Wolff_Christian|1724.11.18]].</ref> Vir celeberrime, intellexi dissidia quaedam inter Te atque Cel. Hermannum intercedere: id quod maxime displicet, hoc praesertim tempore, quo exteri in Germanorum merita iniquiores ex dissidiis intestinis voluptatem capiunt. Ego librorum meorum et instrumentorum supellectile adhuc destituor,<ref>Wolff war nach seiner Vertreibung von Halle nach Marburg umgezogen.</ref> cum certae subsint causae, cur eam huc transferri nondum consultum duxerim. Tuam igitur demonstrationem, quam in dubium vocat Hermannus, nondum expendere licuit: operam tamen daturus sum, ut illum Actorum Lipsiensium mensem, in quo ea legitur, aliunde accipiam. Schediasma, quod Menckenius Actis Eruditorum inserere noluit, idem omnino est, quod deinceps in Exercitationibus Francofurtensibus in publicum protulit.<ref>Hermann, Jacob, ''Additamentum alterum ad problema trajectoriarum'' (1722) (= [http://www.ub.unibas.ch/bernoulli/index.php/WerkverzeichnisHermann#Na._036.2C_Additamentum_alterum_ad_problema_trajectoriarum_.281722.29. Na. 036]).</ref> Responsum Filii tui<ref>Bernoulli, Nicolaus II, ''Animadversiones in viri celeb. J. Hermanni solutionem propriam duorum problematum Geometricorum ab Ipso propositorum, editam in Actis Erud. 1723 mens. April. Et communicatio Methodi Curvas inveniendi Algebraicas indefinite non quadrabiles, habentes tamen datum numerum spatiorum absolute quadrabilium; Per Nicolaum Bernoulli, Joh. Fil. J. U. L. & Prof.'', in: AE Supplementa, Tom VIII, 1724, pp. 372-389.</ref> legitur Sect. 8 Supplem. T. VIII neque est quod dubites; nam a Menckenio Actis inserantur, quae ad eum mittis, cum Tibi multis nom[i]nibus sese obstrictum agnoscat. Scriptum filii Tui<ref>Bernoulli, Daniel St. 4, ''Exercitationes quaedam mathematicae'', Venetiis (D. Lovisa) 1724 - Werke 1, pp. 297-362.</ref> Cl. Bülffingerus data occasione ad me mittet, pro quo gratias eidem ago. Frustra hactenus expectavi litteras Filii tui<ref>Daniel Bernoulli.</ref> de negotio Petropolitano: sed facile praevideo, ipsum nonnisi eodem probe expenso animi sui sententiam declaraturum esse. Quamobrem [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000057847_001v.jpg]] ut moras commode nectamus, scripsi ad Dn. Archiatrum Blumentrostium, ut ipse litteris invitet Filium tuum eodem honore dignum, quo Cl. Bülffingerum mactavit. Forsan interea temporis licebit et mihi tandem de me certi quidpiam statuere. Etsi enim jam in Germania permanere decreveram, denuo tamen novae quaedam conditiones mihi oblatae sunt, de quibus mihi deliberandum. Cel. Hermannus circa finem anni superioris mihi respondens<ref>Dieser Brief Jacob Hermanns an Christian Wolff von Ende 1724 ist wahrscheinlich nicht erhalten.</ref> non videtur abhorrere a statione Petropolitana. Ait enim se ad Dn. Blumentrostium scripsisse,<ref>Der Brief Hermanns an Laurentius Blumentrost ist bisher nicht aufgefunden.</ref> quod eam accepturus sit, si pari mecum salario frui possit et patris sui consensum impetrare possit. Consentire parentem, si eam sibi utilem judicet; sed ad literas ante tres menses circiter datas etiamnum responsum expectare. Accepi his diebus literas a Blumentrostio;<ref>Dieser Brief von Laurentius Blumentrost an Christian Wolff ist bisher nicht aufgefunden worden.</ref> sed de Hermanno non scribit, quid tandem factum sit. Ego ipsi non invideo, si munus Praesidis mihi per tot annos oblatum tandem eidem deferatur: sed vereor, ut ne satisfaciat Monarchae:<ref>Peter der Grosse.</ref> neque enim sola Mathesis theoretica sufficit, cujus excolendae gratia a me commendatus. Immo requiritur etiam quidam ad res gerendas habitus, quo se destitutum aliquando conquestus est Herman[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000057847_002r.jpg]]nus, cum in primo Rectoratu Francofurtensi inter studiosos et militem praesidiarium turbae orirentur.<ref>In seinem Brief an Johann I Bernoulli von [http://aleph.unibas.ch/F/?local_base=DSV05&con_lng=GER&func=find-b&find_code=SYS&request=000055971 1717.09.24] berichtet Hermann ausführlich über einen solchen Konflikt während seines ersten Rektorats in Frankfurt an der Oder von 1716/17. Nach einer Wirtshausschlägerei zwischen neun Studenten und Soldaten der Frankfurter Garnison wurden die Studenten in der Festung Küstrin eingekerkert.</ref> Vale. | ||
Dabam Marpurgi d. 4 Jan. 1725. | Dabam Marpurgi d. 4 Jan. 1725. |
Aktuelle Version vom 20. Juni 2017, 07:17 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1725.01.04 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.28* |
Fussnote | 3 Textzeilen auf der Rückseite der Adressseite |
Viro Celeberrimo atque Amplissimo
Dn. Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Ex litteris Tuis,[1] Vir celeberrime, intellexi dissidia quaedam inter Te atque Cel. Hermannum intercedere: id quod maxime displicet, hoc praesertim tempore, quo exteri in Germanorum merita iniquiores ex dissidiis intestinis voluptatem capiunt. Ego librorum meorum et instrumentorum supellectile adhuc destituor,[2] cum certae subsint causae, cur eam huc transferri nondum consultum duxerim. Tuam igitur demonstrationem, quam in dubium vocat Hermannus, nondum expendere licuit: operam tamen daturus sum, ut illum Actorum Lipsiensium mensem, in quo ea legitur, aliunde accipiam. Schediasma, quod Menckenius Actis Eruditorum inserere noluit, idem omnino est, quod deinceps in Exercitationibus Francofurtensibus in publicum protulit.[3] Responsum Filii tui[4] legitur Sect. 8 Supplem. T. VIII neque est quod dubites; nam a Menckenio Actis inserantur, quae ad eum mittis, cum Tibi multis nom[i]nibus sese obstrictum agnoscat. Scriptum filii Tui[5] Cl. Bülffingerus data occasione ad me mittet, pro quo gratias eidem ago. Frustra hactenus expectavi litteras Filii tui[6] de negotio Petropolitano: sed facile praevideo, ipsum nonnisi eodem probe expenso animi sui sententiam declaraturum esse. Quamobrem ut moras commode nectamus, scripsi ad Dn. Archiatrum Blumentrostium, ut ipse litteris invitet Filium tuum eodem honore dignum, quo Cl. Bülffingerum mactavit. Forsan interea temporis licebit et mihi tandem de me certi quidpiam statuere. Etsi enim jam in Germania permanere decreveram, denuo tamen novae quaedam conditiones mihi oblatae sunt, de quibus mihi deliberandum. Cel. Hermannus circa finem anni superioris mihi respondens[7] non videtur abhorrere a statione Petropolitana. Ait enim se ad Dn. Blumentrostium scripsisse,[8] quod eam accepturus sit, si pari mecum salario frui possit et patris sui consensum impetrare possit. Consentire parentem, si eam sibi utilem judicet; sed ad literas ante tres menses circiter datas etiamnum responsum expectare. Accepi his diebus literas a Blumentrostio;[9] sed de Hermanno non scribit, quid tandem factum sit. Ego ipsi non invideo, si munus Praesidis mihi per tot annos oblatum tandem eidem deferatur: sed vereor, ut ne satisfaciat Monarchae:[10] neque enim sola Mathesis theoretica sufficit, cujus excolendae gratia a me commendatus. Immo requiritur etiam quidam ad res gerendas habitus, quo se destitutum aliquando conquestus est Hermannus, cum in primo Rectoratu Francofurtensi inter studiosos et militem praesidiarium turbae orirentur.[11] Vale.
Dabam Marpurgi d. 4 Jan. 1725.
Monsieur
Monsieur Bernoulli,
Professeur celebre en
Mathematique
à
Bâle.
Fussnoten
- ↑ Brief Johann Bernoullis an Wolff von 1724.11.18.
- ↑ Wolff war nach seiner Vertreibung von Halle nach Marburg umgezogen.
- ↑ Hermann, Jacob, Additamentum alterum ad problema trajectoriarum (1722) (= Na. 036).
- ↑ Bernoulli, Nicolaus II, Animadversiones in viri celeb. J. Hermanni solutionem propriam duorum problematum Geometricorum ab Ipso propositorum, editam in Actis Erud. 1723 mens. April. Et communicatio Methodi Curvas inveniendi Algebraicas indefinite non quadrabiles, habentes tamen datum numerum spatiorum absolute quadrabilium; Per Nicolaum Bernoulli, Joh. Fil. J. U. L. & Prof., in: AE Supplementa, Tom VIII, 1724, pp. 372-389.
- ↑ Bernoulli, Daniel St. 4, Exercitationes quaedam mathematicae, Venetiis (D. Lovisa) 1724 - Werke 1, pp. 297-362.
- ↑ Daniel Bernoulli.
- ↑ Dieser Brief Jacob Hermanns an Christian Wolff von Ende 1724 ist wahrscheinlich nicht erhalten.
- ↑ Der Brief Hermanns an Laurentius Blumentrost ist bisher nicht aufgefunden.
- ↑ Dieser Brief von Laurentius Blumentrost an Christian Wolff ist bisher nicht aufgefunden worden.
- ↑ Peter der Grosse.
- ↑ In seinem Brief an Johann I Bernoulli von 1717.09.24 berichtet Hermann ausführlich über einen solchen Konflikt während seines ersten Rektorats in Frankfurt an der Oder von 1716/17. Nach einer Wirtshausschlägerei zwischen neun Studenten und Soldaten der Frankfurter Garnison wurden die Studenten in der Festung Küstrin eingekerkert.
Zurück zur gesamten Korrespondenz