1730-05-20 Wolff Christian-Bernoulli Johann I: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
(Importing text file) |
||
Zeile 19: | Zeile 19: | ||
|Datum=1730.05.20 | |Datum=1730.05.20 | ||
|Briefwechsel=Bernoulli, Johann I (1667-1748) | |Briefwechsel=Bernoulli, Johann I (1667-1748) | ||
|Signatur= | |Signatur=Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.46* | ||
|Fussnote= }} | |Fussnote= }} | ||
<br style="clear:both" /> | <br style="clear:both" /> |
Version vom 8. Dezember 2014, 14:11 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1730.05.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.46* |
Fussnote |
Viro Amplissimo atque Celeberrimo
Joanni Bernoulli,
Mathematico Summo
S.P.D.
Christianus Wolfius.
Diu expectavi occasionem, qua Philosophiae partem alteram, nempe Ontologiam[1], una cum Horis Subsecivis[2] ad Te mittere possem. Quare cum nunc juvenis quidam doctus, qui hic Jurisprudentiae operam dedit, in Patriam redeat, per eum accipies, quae sincerae amicitiae tessera esse debent. Novi enim Tibi non displicere, quod philosophiam et utilem, et certam efficere studeam, quamvis Tu, Vir Summe, in Matheseos thesauris amplificandis potissimum vires ingenii Tui exerceas. Puto Tibi probatum iri, quae de notione infiniti mathematici in Ontologia affero, etsi contrarientur iis, quae Fontenellius in sua Geometria infiniti[3] propugnat. Quodsi tamen secus videatur, non ingratum erit, si mihi candide aperueris, quid Tibi videatur. Multum enim tribuo acumini Tuo. Quoniam cum hominibus insulsis pugnare nolo[,] ad informandos eos, quorum interest, de ratione ac usu philosophiae meae Horas Subsecivas conscribi consultum duxi. Puto in iis, quae fori philosophici sunt, me Te habere consentientem: neque tamen displicebit, si aliter senseris Tuamque mentem mihi aperueris, certo persuasus me inde doctiorem redditum iri. Vale et fave.
Dabam Marburgi Cattorum d. 20 Maji 1730.
Fussnoten
- ↑ Wolff, Christian, Philosophia prima, sive Ontologia, methodo scientifica pertractata, 1730
- ↑ Wolff, Christian, Horae subsecivae Marburgenses, quibus Philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur, 12 Stück, 1729
- ↑ Fontenelle, Bernard le Bouyer [Bovier] de, Eléments de la géometrie de l'infini: suite des mémoires de l'Academie Royale des Sciences, Paris (Impr. Royale), 1727
Zurück zur gesamten Korrespondenz