1706-11-30 Verzaglia Giuseppe-Bernoulli Johann I: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
(Importing text file)
(kein Unterschied)

Version vom 15. Juli 2010, 10:27 Uhr


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Verzaglia, Giuseppe, 1669-1728
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Bologna
Datum 1706.11.30
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 726, fol.134-135
Fussnote



Praeclarissimo ac Incomparabili Viro

Ioanni Bernoullio

Amico suo semper Honorando

S. P. D.

Ioseph Verzalia.

Male in Exercitibus, quorum causa mihi multis iam mensibus nihil litterarum ad Te dare licuit Cl. et Amicissime Bernoulli, et in officij cursu languere sum coactus. Tametsi vero nihil minus in mentem venit, quam subvereri, ne aliquam Tibi nostra indignam amicitia suspicionem silentii mei diuturnitas attulerit; cum quod vehementer exopto, id quoque facil[l]ime mihi persuadeam; benevolentiam nempe nostram firmiorem esse, quam ut continuo litterarum usu fulciri postulet, summumque, ac verum amorem, quo Tu me ut opinor, ego certe complexus Te sum, numerari inter nos aut perpendi officia non sinere; haud tamen potui durius non accipere importunam hanc Tabellarij Mediolanensis cessationem eripientem mihi omnium maximam voluptatem, amplissimumque ornamentum, quae ex suavissimis, doctissimisque litteris Tuis luculentissime accipio, quibus unice Eruditissimae consuetudinis Tuae nescio qua fatorum invidia mihi denegatae desiderium lenitur, ac tenuitati meae dignitas decusque eximium conciliatur. Quare cum primum mihi renuntiatum est Veneto Tabellario tutius esse ad Vos iter, perque ipsum epistolas nostras Vobis, et vicissim Vestras nobis suo tempore reddi; comittere nolui, ut Tu diutius officio meo, ego iucunditate et commodo Tuarum litterarum carerem; quibus si me de Tua valetudine, quam usu lactis Asinini iam stabilitam plane esse lubet sperare distinctius docueris, tam gratum mihi erit quam quod maxime; sic enim existimare Te velim Doctissime Ioannes, inter eos, qui de Tua salute solliciti admodum sunt, si domesticos Tuos, illosque qui arcto propinquitatis vinculo Tibi sunt coniuncti, excipias, me pares fortasse paucos, superiorem certe neminem habere. Qui enim ingenium Tuum, nondum Tibi de nomine notus, mirifice amabam, quomodo possum Te in oculis non ferre, postquam tot Tua File icon keinbild.gif egregia in me merita accesserunt, totque praeclarissimis benevolentiae Tuae [argu]mentis me cohonestasti? de quibus cum alijs potius, quam Tecum; ne dum ob[sequor] amori et observantiae in Te meae, vim inferam pudori, ac modestiae Tuae, [quae] efficit, ut ea quae libentissime praestas, non libenter audias; sed erupit [am]oris vis, quae me nihil minus ab initio cogitantem, fere invitum, ea ta[ngere] coegit,[1] quae menti et animo infixa, cum numquam non suavissime memoria repetam, scribenti sponte sese offerunt, ac inopinanti excidunt, et elabuntur. Hoc unum tamen patiatur Humanitas Tua Amicissime Bernoulli, ut quandoquidem debitas referre non possum, im[m]ortales saltem agam gratias, pro recenti beneficio, quo me in Epistola, quam Cl. Hermanni ad egregium Virum Victorium Stancarium litteris alligatam proxime missisti,[2] perhumaniter es complexus, quo cum nullum ex ijs, quae ambitiosorum mentis ut ita dicam oculos perstringere solent, conferri posse facile intelligo; Quid enim pretiosius, quid Nobilius, subtilissimis illis seriebus, caeterorumque Problematum solutionibus Tuis, quas mihi vix, ac ne vix quidem rogatus, communicare voluisti? Profecto nihil Mi Ioannes, omnino nihil; Illud vero Te docente libenter discerem, qui possit ex comparatione coeficientium serierum elici valor incognitae , ut Tu asserere videris; ingenue enim fateor me nescire quomodo ad talem aequationem perveniri possit duos primos terminos simul comparando faciendo nempe ; sed fortasse artificium aliquod peculiare habes, aut ut fere suspicor, primum terminum seriei elevandae ad dignitatem assumis , (qualis profecto necesse est oriatur, ex tali operatione) caeteris incognitis hoc uno supposito per comparationem coeficientium elici[ti]s. Quod vero spectat ad aequationem differentio-differentialem ; pudet me inscientiae meae, quod nempe per simplicem integrationem illam solvere nesciverim; cum tamen ante duos annos, simili methodo hanc (supposito dy constanti) ad aequationem parabolae ordinariam reduxerim; sed non semel fit, ut dum aliquod sublime misterium suspicamur latere, obvia quaeque praetereamus. Recte Vero tu quidem admones, absolute dici non posse celeritatem navis esse subtrigecuplam celeritatis venti, cum pro diversitate fluidorum, in quibus navis vehitur; ipsa quoque varietur; sed ut File icon keinbild.gif video, conditionem omisi, quam Frater Tuus egregius assumebat; Navem scilicet in aqua non solum moveri, sed huius ad aërem rationem proxime esse, ut 1 ad 41; qua in hypothesi celeritas navis praecise est subtrigecupla celeritatis venti, quod ut scripsi calculo inito, ego quoque reperi: sed ut innuebam scrupulum inijcit; quod calculus meus, qui velum reductum (quod aiunt) supponit, consonet cum Fraterno; qui videtur in ea fuisse sententia (quae ut dixi mihi [quoque] [arri]det) [in hoc] negotio habendam esse curvaturae veli rationem; Nam quod Tu Amice asseris; velum, impetum venti, non in superficiem suam concavam immediate, sed in supremam aëris stagnantis, quae plana est, recipere; nisi clarius mentem Tuam aperias, non satis intellexerim; esto enim, ventus immediate superficiem planam aëris stagnantis impellat; non ne impulsus hic per lineas rectas comunicatus, in superficiem tandem concavam veli, in quam vim suam exercet, desinit; haec vero pro varietate inclinationis, varium non recipit impulsum? Deinde crediderim ego, curvaturam veli inveniri non posse, nisi in hac hypothesi, supponendo stet; venti impetum ac vim non in superficiem planam aëris stagnantis, sed in curvam veli exerceri, quo semel admisso, sequi videtur; navis celeritatem, quae sine dubio ab impetu venti proficiscitur variam esse, pro ut velum, aut planum, vel curvum supponitur; de quo Tuam sententiam Vir Cl. vehementer exopto.

Caeterum ante aliquot hebdomadas incidi in Schediasmata duo Leibnitiana, eximia illa quidem ac subtilia, pro integrandis fractionibus; quae unicam tantum indeterminatam, eamque ab irrationalibus expeditam involvunt. Primi analysin, perlecta methodo Tua, quae Leibnitianum Schediasma secundum excipit, statim assequtus sum; sed alterius, illius nempe, quod casum complectitur, quando duae sunt radices aequales, detegere haud potui; (quid enim Te celem de tenuitate ingenij mei?). Cum enim non difficile intellexerim, series illas suas ortum ducere ab illa, quae exprimit dignitatem indeterminatam binomij, de qua ipse in quodam Actorum verba facit; haud tamen percipere possum, quomodo in utraque serierum illarum, termini illi a primo nempe ad illum, in quo incognitae , et ad elevantur, sunt collecti, omissis caeteris qui infiniti sunt in utraque serie sint aequales quantitati propositae; Sed fortasse ex natura serierum id oritur; quas data opera tales assumi, seu confici video, in quibus incognita in termino ultimum ex ijs qui usurpantur sequente non reperitur; in caeteris vero in numeratorem transit; sed ut fateor de harum serierum natura nihil, aut parum mihi constat, cum nec Vallisium, nec Bullialdum, nec alios de illis ex professo agentes adhuc File icon keinbild.gif videre contigerit; unde cum tantulo ingenio, in tanta librorum penuria, quid praestare possim in his studijs Tute Amice honorande cogita.

Non minus negotium mihi facessivit schediasma illud Craigij circa quadraturas curvarum, quod apud Acta Eruditor. an. 1704, recenseri ante aliquot dies vidi in quo sublime aliquod latere mihi persuadeo. Ope enim methodi, quam subindicat in fine schediasmatis, [us]urpata [experiendi] gratia eius prima aequatione rem eo deduxi, ut duas series infinitas haberem, inter se non solum aequales, sed similes terminos in quibus nempe ad eandem denominationem incognitae elevantur habentes; quo artificio putabam, valores exponentium non modo, sed et coeficientium assumptionem elici posse; unde rem praestitisse credebam; At video nihil omnino hac praeparatione me profecisse; cum, prima comparatione excepta, ex qua ego quoque elicio ut ipse, caeterae nihil determinent, cum utrobique facta comparatione reperiatur incognita, quae quaeritur, atque ideo evanescat. Ad haec vero, si viam mihi sternere Tibi placuerit, quod Tuo commodo fiat velim Egregie Ioannes perutile, ac iucundum mihi erit, quod tantum Tibi mihi innuisse sufficiat: illud tamen addas etiam vellem, quomodo conditiones, quas vocat quadrabilitatis inveniat. Sed video me iam longius quam ad Te scribentem deceat processisse, nimiumque genio meo indulsisse; quare ignoscas rogo, quod si Tua humanitate non modo, sed ab amore in me Tuo, facile impetraturum confido. Pergratum mihi feceris, si significaveris, quousque nostratibus apud vos esse liceat; et an isti reperiantur hospitia, non publica quidem sed privata, quibus alienigenae, ut fieri solet apud nos excipiantur; quantumque impendere oporteat singulis mensibus. Caeterum, ut idem qui incoepit, clauda[t] epistolam Amor in Te meus, cura ut valeas, et parce Tibi in studijs mi Ioannes, ut quod gloriose facis, simul diutissime facias, et in Tua salute amicorum Tuorum studijs obsequaris; sic nomen Tuum iam Celeberrimum, laetitiam meam, dignitatemque Mathematicarum augebis. Vale ac D. Hermanno, cuius ut audio extat egregium pro calculo differentiali opusculum[3] salutem a me plurimam.

Dabam Bononiae A. D. MDCCVI pridie Kalendas Xbris.


Fussnoten

  1. Am rechten oberen Rand des Manuskripts fehlt ein ehemals angeklebtes Stück des Textträgers. Die vorstehenden Konjekturen wurden nach den maschinenschriftlichen Transkriptionen von Otto Spiess ergänzt, der anscheinend noch über den vollständigen Textträger verfügte.
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz