1718-01-16 Bernoulli Johann I-Boecler Jean: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
(Importing text file) |
(kein Unterschied)
|
Version vom 13. August 2010, 14:17 Uhr
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Boecler, Jean, 1681-1755 |
Ort | Basel |
Datum | 1718.01.16 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 673, Nr.8, fol.118 |
Fussnote | Am Briefkopf die alte Nummer "43" |
Viro Nobilissimo atque Excellentissimo
Dno. Johanni Boeclero
S. P. D.
Joh. Bernoulli.
Ut primum me salutavit filius meus[1] ex Itinere redux quamvis non optima valetudine fruens tradidit mihi humanissimas Tuas litteras,[2] simul et impense laudavit studium et voluntatem Tuam in nos propensissimam, quam non tantum verbis sed et opere ipso testatus fueris, quando ipsum mensae Tuae admotum lautissimo prandio excepisti. Certe nescio qui demereri possim insigne adeo amicitiae Tuae modo nascentis argumentum, nisi Tu ipse, quod exopto, ejus aliquando mihi suppedites occasionem; dabo operam ut sentias quam non sim ingratus. Gratias quoque habeo non exiguas, quod tantum negotii Tibi dederis praeter rei dignitatem in perscriptione fatorum mirabilis nostri Thrasonis Belfortii, noveram quidem, eum esse Neapoli oriundum, sed inde profugum esse Ex-monachum nondum noveram; Hinc et ex reliquis quas memoras circumstantiis haud aegre intelligo qualis farinae homo sit, qui se jactat descendisse ex Nobili et perantiqua Comitum Belfortiorum stirpe; quod si verum esset vel si ex spurio saltem ejus latere ortus foret, talem cui se sociavit uxorem sibi credo persimilem non duxisset. Audio hominem Colmariam concessisse, scilicet ad imposturam suam ibi exercendam: mirabor si non aliquando nequitiae poenam luat. Sed non est cur Te diutius fatigem in re tam parvi momenti. Quod superest votum voto rependo, atque ut Te Tuosque per longam annorum seriem salvos et omni bonorum genere cumulatissimos conservet Deus opt. max. est quod ex animo precor. Vale Vir Nobilissime atque mihi proporro fave.
Dabam Basileae. a. d. XVI. Januarij 1718.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz